|
|
|
|
|
|
We know that there are three comings of the Lord. The third lies between the other two. It is invisible, while the other two are visible. In the first coming he was seen on earth, dwelling among men; he himself testifies that they saw him and hated him. In the final coming all flesh will see the salvation of our God, and they will look on him whom they pierced. The intermediate coming is a hidden one; in it only the elect see the Lord within their own selves, and they are saved. In his first coming our Lord came in our flesh and in our weakness; in this middle coming he comes in spirit and in power; in the final coming he will be seen in glory and majesty. |
Tertius enim quidam adventus est medius inter illos; in quo delectabiliter dormiunt qui eum norunt. Illi enim duo manifesti sunt, sed non iste. [0050D] In priori quidem in terris visus, et cum hominibus conversatus est; quando, sicut ipse testatur, et viderunt, et oderunt (Joan. XV, 24). In posteriore vero videbit omnis caro salutare Dei nostri (Luc. III, 6); et videbunt in quem transfixerunt (Joan. XIX, 37). Medius occultus est, in quo soli eum in seipsis vident electi, et salvae fiunt animae eorum. In primo ergo venit in carne et infirmitate; in hoc medio, in spiritu et virtute; in ultimo, in gloria et majestate. |
In case someone should think that what we say about this middle coming is sheer invention, listen to what our Lord himself ways: If anyone loves me, he will keep my word, and my Father will love him, and we will come to him. There is another passage of Scripture which reads: He who fears God will do good, but something further has been said about the one who loves, that is, that he will keep God’s word. Where is God’s word to be kept? Obviously in the heart, as the prophet says: I have hidden your words in my heart, so that I may not sin against you. |
2. Sed ne cui forte inventitia videantur quae de hoc adventu medio dicimus, ipsum audite. Si quis diligit me, inquit, sermones meos servabit: et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus (Joan. XIV, 23). Sed quid est, Si quis diligit me, sermones meos servabit? Legi enim alibi: Qui timet Deum, faciet bona (Eccli. XV, 1); sed plus aliquid dictum sentio de diligente, quia sermones Dei servabit. Ubi ergo servandi sunt? Haud dubium quin in corde, sicut ait [0051B] Propheta: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXVIII, 11). |
Keep God’s word in this way. Let it enter into your very being, let it take possession of your desires and your whole way of life. Feed on goodness, and your soul will delight in its richness. Remember to eat your bread, or your heart will wither away. Fill your soul with richness and strength. |
Hoc modo custodi verbum Dei: beati enim qui custodiunt illud (Luc. XI, 28). Ergo trajiciatur in viscera quaedam animae tuae; transeat in affectiones tuas, et in mores tuos. Comede bonum, et delectabitur in crassitudine [0051C] anima tua. Ne obliviscaris comedere panem tuum, ne exarescat cor tuum, sed adipe et pinguedine repleatur anima tua |
Because this coming lies between the other two, it is like a road on which we travel from the first coming to the last. In the first, Christ was our redemption; in the last, he will appear as our life; in this middle coming, he is our rest and consolation. |
[ ] Adventus siquidem iste medius, via quaedam est, per quam a primo venitur ad ultimum. In primo Christus fuit redemptio nostra: in ultimo apparebit vita nostra: in isto ut dormiamus inter medios cleros, requies est et consolatio nostra. |
If you keep the word of God in this way, it will also keep you. The Son with the Father will come to you. The great Prophet who will build the new Jerusalem will come, the one who makes all things new. This coming will fulfill what is written: As we have borne the likeness of the earthly man, we shall also bear the likeness of the heavenly man. Just as Adam’s sin spread through all mankind and took hold of all, so Christ, who created and redeemed all, will glorify all, once he takes possession of all. |
3. Si sic verbum Dei servaveris, haud dubium quin ab eo serveris. Veniet enim Filius ad te cum Patre, veniet Propheta magnus, qui renovabit Jerusalem, et ille nova faciet omnia. Hoc enim faciet hic adventus, ut, sicut portavimus imaginem terreni, sic portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 49). Sicut fuit vetus Adam effusus per totum hominem, et totum occupavit, ita modo totum obtineat Christus, qui totum creavit, totum redemit, totum et glorificabit, quique totum hominem salvum fecit in Sabbato. |
|
|
|
|
SERMO V. De medio adventu, et triplici innovatione.
1. Diximus nuper his qui deargentaverunt pennas suas, dormiendum inter medios cleros, duos significantes adventus: sed ubi sit dormiendum non diximus.
Tertius enim quidam adventus est medius inter illos; in quo delectabiliter dormiunt qui eum norunt. Illi enim duo manifesti sunt, sed non iste. [0050D] In priori quidem in terris visus, et cum hominibus conversatus est; quando, sicut ipse testatur, et viderunt, et oderunt (Joan. XV, 24). In posteriore vero videbit omnis caro salutare Dei nostri (Luc. III, 6); et videbunt in quem transfixerunt (Joan. XIX, 37). Medius occultus est, in quo soli eum in seipsis vident electi, et salvae fiunt animae eorum. In primo ergo venit in carne et infirmitate; in hoc medio, in spiritu et virtute; in ultimo, in gloria et majestate.
Per virtutem 729 enim pervenitur ad gloriam: quia Dominus virtutum ipse est Rex gloriae (Psal. XXIII, 10). Et item alibi ait idem propheta: Ut viderem [0051A] virtutem tuam, et gloriam tuam (Psal. LXII, 3). Adventus siquidem iste medius, via quaedam est, per quam a primo venitur ad ultimum. In primo Christus fuit redemptio nostra: in ultimo apparebit vita nostra: in isto ut dormiamus inter medios cleros, requies est et consolatio nostra.
2. Sed ne cui forte inventitia videantur quae de hoc adventu medio dicimus, ipsum audite. Si quis diligit me, inquit, sermones meos servabit: et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus (Joan. XIV, 23). Sed quid est, Si quis diligit me, sermones meos servabit? Legi enim alibi: Qui timet Deum, faciet bona (Eccli. XV, 1); sed plus aliquid dictum sentio de diligente, quia sermones Dei servabit. Ubi ergo servandi sunt? Haud dubium quin in corde, sicut ait [0051B] Propheta: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXVIII, 11). Sed quomodo in corde servandi? an sufficit sola eos servare memoria? At vero sic servanti dicet Apostolus: Quoniam scientia inflat (I Cor. VIII, 1). Denique et memoriam facile delet oblivio. Sic serva sermonem Dei, quomodo melius servare potes cibum corporis tui. Nam et ille panis vivus est, et cibus mentis. Panis terrenus dum in arca est, potest a fure tolli, potest a mure corrodi, potest vetustate corrumpi. Ubi vero comederis illum, quid horum timeas?
Hoc modo custodi verbum Dei: beati enim qui custodiunt illud (Luc. XI, 28). Ergo trajiciatur in viscera quaedam animae tuae; transeat in affectiones tuas, et in mores tuos. Comede bonum, et delectabitur in crassitudine [0051C] anima tua. Ne obliviscaris comedere panem tuum, ne exarescat cor tuum, sed adipe et pinguedine repleatur anima tua.
3. Si sic verbum Dei servaveris, haud dubium quin ab eo serveris. Veniet enim Filius ad te cum Patre, veniet Propheta magnus, qui renovabit Jerusalem, et ille nova faciet omnia.
Hoc enim faciet hic adventus, ut, sicut portavimus imaginem terreni, sic portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 49). Sicut fuit vetus Adam effusus per totum hominem, et totum occupavit, ita modo totum obtineat Christus, qui totum creavit, totum redemit, totum et glorificabit, quique totum hominem salvum fecit in Sabbato.
Erat in nobis aliquando vetus homo: praevaricator [0051D] ille erat in nobis, tam in manu quam in ore et in corde. In manu dupliciter, per facinus et flagitium. In ore similiter per arrogantiam et detractionem. In corde quoque per desideria carnis, et desideria gloriae temporalis. Nunc autem si quo nova creatura in ipso, vetera transierunt, et contra facinus in manu, innocentia; contra flagitium, continentia est. In ore contra arrogantiam, verbum confessionis; contra detractionem, verbum aedificationis, ut recedant vetera de ore nostro. In corde vero contra carnis desideria, charitas; humilitas contra gloriam temporalem. Et vide si non in his tribus Christum Dei Verbum recipiant singuli electorum, quibus dictum est: Pone me signaculum super brachium tuum, signum super cor tuum (Cantic. VIII, 6): [0052A] et alibi: Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X, 8).
SERMO VI. De triplici adventu, et carnis resurrectione
1. Nolo vos, fratres, ignorare tempus visitationis vestrae; sed ne illud quidem, quid hoc tempore visitetur in vobis. Animabus enim hoc tempus est, non corporibus assignatum, quod videlicet longe dignior anima corpore, priorem sibi sollicitudinem naturali vindicet dignitate. Sed et prior reparanda est, quam constat corruisse priorem. Anima siquidem, corrupta in culpam, fecit ut corpus quoque corrumperetur in poenam. Denique si Christi membra volumus [Col.0052B] inveniri, sequendum nobis est sine dubio caput nostrum: ut videlicet prima nobis reparandarum sit sollicitudo animarum, pro quibus ipse jam venit, et quarum prius 730 mederi studuit corruptioni. Corporis vero curam illi tempori magis reservemus, et differamus in illum diem quo reformandi corporis gratia est venturus, sicut meminit Apostolus, dicens: Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philipp. III, 19, 20). In priore siquidem adventu tanquam praeco, vel magis vere praeco ipsius Joannes Baptista clamat: Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Non dicit, Morbos corporis; non, Molestias carnis; sed, peccatum, quod est [Col.0052C] morbus animae et corruptio mentis. Ecce qui tollit peccata mundi. Unde? Utique a manu, ab oculo, a collo, demum etiam a carne ipsa, cui altius infixum est
2. Tollit peccatum e manibus, commissa peccata delens: tollit ab oculo, purgans mentis intentionem: tollit a collo, violentam removens dominationem, sicut scriptum est: Sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian (Isa. IX, 4): itemque, Computrescet jugum a facie olei (Isa. X, 27). Et Apostolus loquitur, dicens: Ut non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Siquidem alio in loco ait idem apostolus, Scio, inquit, quod non est in me bonum, hoc est, in carne mea (Rom. VII, 18); et alibi: [Col.0052D] Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Ibid. 24.) Sciebat nimirum non prius liberandum se esse a pessima illa radice quae carni infixa est, a lege peccati quae est in membris nostris, donec et ab ipso corpore solveretur: unde et cupiebat dissolvi, et cum Christo esse (Philipp. I, 23), sciens quod peccatum, separans inter nos et Deum, penitus auferri non poterit, donec liberemur a corpore. Audistis de quodam, quem Dominus curavit a daemonio, quoniam collidens et multum discerpens eum daemon, jussu Domini exivit ab illo (Marc. IX, 16-25). Itaque dico vobis, genus illud peccati quod toties conturbat nos (concupiscentias loquor et desideria mala), reprimi quidem debet et potest per gratiam Dei, ut non regnet in nobis, nec [Col.0053A] demus membra nostra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13), et sic nulla damnatio est his qui sunt in Christo Jesu: sed non ejicitur nisi in morte, quando sic discerpimur ut anima separetur a corpore.
3. Habes ad quid venerit Christus, et cui intendere debeat Christianus. Propterea noli, o corpus, noli praeripere tempora: potes enim impedire animae tuae salutem, tuam ipsius operari non potes. Omnia tempus habent (Eccle. III, 1). Patere ut nunc anima pro se laboret, magis autem etiam collabora ei, quoniam si compateris, et conregnabis. Quantum ejus impedis reparationem, tantum impedis tuam; quod nimirum ante reparari non poteris, donec suam in ea Deus imaginem videat reformatam. Nobilem hospitem [Col.0053B] habes, o caro, nobilem valde, et tota salus tua pendet de ejus salute. Da honorem hospiti tanto. Tu quidem habitas in regione tua: anima vero peregrina et exsul apud te est hospitata. Quaeso te, quis rusticus, si forte nobilis et praepotens quispiam apud eum voluerit hospitari, non libenter in angulo domus suae, aut sub gradibus suis, vel in ipsis cineribus accubabit, cedens hospiti suo locum (sicut dignum est) potiorem? Et tu ergo fac similiter. Injurias vel molestias tuas ne reputaveris, tantum ut hospes tuus honorifice possit apud te demorari. Honor tibi est, ut pro eo interim te exhibeas inhonorum.
4. Ac ne forte despicias aut parvipendas hospitem tuum, pro eo quod peregrinus tibi videtur et advena, [Col.0053C] diiigenter attende quid hospitis hujus tibi praesentia largiatur. Ipse enim est qui tribuit oculis visum, auditum auribus praestat; ipse est qui linguae vocem, palato gustum, motum membris omnibus subministrat. Si quid vitae, si quid sensus, si quid in te decoris est, hujus hospitis beneficium recognosce. Denique discessus ejus probat quid praesentia conferebat. Protinus enim anima discedente, lingua silebit, oculi nihil videbunt, obsurdescent aures, corpus omne rigebit, facies expallescet. In brevi quoque totum cadaver putridum simul et putidum fiet, et decor omnis in saniem convertetur. Utquid ergo pro temporali qualibet 731 delectatione contristas et laedis hospitem istum, quam nec sentire quidem [Col.0053D] ullo modo poteras nisi per ipsum? Ad haec si tantum tibi confert exsul, et inimicitiarum causa a facie Domini sui ejectus, quantum tibi praestabit reconciliatus? Noli, o corpus, noli impedire reconciliationem illam, quoniam grandis tibi exinde gloria praeparatur. Patienter, imo et libenter temetipsum expone ad omnia: nihil dissimules quod huic videatur reconciliationi posse prodesse. Dic hospiti tuo: Quia recordabitur Dominus tui, et restituet te in gradum pristinum, et tu memento mei (Gen. XL, 13).
5. Omnino enim memor erit in bonum, si bene servieris illi, et cum pervenerit ad Dominum suum, suggeret ei de te, et loquetur bonum pro bono hospite, dicens: Cum in ultionem culpae suae exsularet servus tuus, pauper quidam, apud quem hospitatus [Col.0054A] sum, fecit mecum misericordiam; et utinam retribuat pro me Dominus meus. Primo siquidem omnia sua, dehinc etiam semetipsum exposuit utilitatibus meis, non parcens sibi propter me, in jejuniis multis in laboribus frequenter, in vigiliis supra modum, in fame et siti, etiam in frigore et nuditate. Quid igitur? Profecto non mentietur Scriptura, qua dicitur: Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet (Psal. CXLIV, 19). O si forte gustare dulcedinem hanc, si forte gloriam istam valeas aestimare! Mira enim dicturus sum, sed tamen vera et omnino indubitata fidelibus. Ipse Dominus Sabaoth, Dominus virtutum et rex gloriae, ipse descendet ad reformanda corpora nostra, et configuranda corpori claritatis suae. Quanta erit illa gloria, quam ineffabilis [Col.0054B] exsultatio, quando Creator universitatis, qui pro animabus justificandis humilis ante venerat et occultus, pro te glorificanda, o misera caro, sublimis veniet et manifestus, non jam in infirmitate, sed in gloria et majestate sua! Quis cogitabit diem adventus illius, quando descendet cum plenitudine luminis, praecurrentibus angelis, et tubae concentu excitantibus de pulvere corpus inops, et rapientibus illud obviam Christo in aera?
6. Quousque igitur caro misera, insipiens, caeca, demens et prorsus insana caro, transitorias et caducas quaerit consolationes, imo desolationes, si forte contingat repelli, et indignam judicari hac gloria, magis autem nihilominus ineffabili in aeternum excruciari poena? Non sic, obsecro, fratres mei, [Col.0054C] non sic: quin imo delectetur in hujusmodi meditationibus anima nostra; quin etiam caro nostra requiescat in spe, Salvatorem exspectans Dominum nostram Jesum Christum, qui reformabit illam, configuratam corpori claritatis suae. Sic enim ait Propheta: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. (Psal. LXII, 2.) Desiderabat siquidem anima prophetalis adventum priorem, quo se noverat redimendam; sed multo amplius caro desiderabat adventum posteriorem et glorificationem suam. Tunc enim implebuntur desideria nostra, et plena erit majestate Domini omnis terra. Ad quam gloriam, ad quam beatitudinem, ad quam denique pacem, quae exsuperat omnem sensum, ipse sua nos [Col.0054D] misericordia perducat, nec confundat nos ab exspectatione nostra Salvator, quem exspectamus, Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia benedictus in saecula.
SERMO VII. De triplici utilitate Adventus Domini.
1. Si devote celebramus Adventum Domini, id facimus quod oportet: siquidem non modo ad nos, sed et propter nos venit, qui bonorum nostrorum non eget. Verum nostrae quidem indigentiae quantitatem manifestius ipsa dignationis ejus indicat magnitudo. Nec modo periculum aegritudinis ex ipso pretio medicaminis innotescit, sed et valetudinum numerus ex multitudine remediorum. Utquid enim divisiones gratiarum sunt, si non videtur necessitatum [Col.0055A] ulla diversitas? 732 Et quidem difficile est universas uno sermone prosequi indigentias quas experimur; sed occurrunt mihi interim tres communes omnibus, et quodammodo principales. Nemo enim repetitur in nobis, qui non interim et consilii, et auxilii, et praesidii indigus videatur. Nimirum generalis est humano generi miseria triplex; et quotquot degimus in regione umbrae mortis, in infirmitate corporis, in loco tentationis, si diligenter advertimus, triplici hoc incommodo miserabiliter laboramus. Nam et faciles sumus ad seducendum, et debiles ad operandum, et fragiles ad resistendum. Si discernere volumus inter bonum et malum, decipimur; si tentamus facere bonum, deficimus; si conamur resistere malo, dejicimur et superamur.
[Col.0055B] 2. Necessarius proinde Salvatoris adventus; necessaria sic praeoccupatis hominibus praesentia Christi. Atque utinam sic veniat, ut copiosissima dignatione sua, et in nobis per fidem habitans illuminet caecitatem nostram, et nobiscum manens adjuvet [Col.0056A] infirmitatem nostram, et pro nobis stans fragilitatem nostram protegat et propugnet. Si enim ille in nobis, quis jam decipiat nos? Si ille nobiscum, quid de caetero non possumus in eo qui confortat nos? Si ille pro nobis, quis contra nos? (Rom. VIII, 31). Fidelis consiliarius est, qui neque falli omnino, neque fallere queat: fortis auxiliarius, qui non lassescat: patronus efficax, qui et ipsum Satanam sub pedibus nostris velociter conterat, et omnia ejus machinamenta confringat. Nimirum ipse est Dei sapientia, cui semper in promptu sit iustruere ignorantes: ipse Dei virtus, cui facile sit et deficientes reficere, et eripere periclitantes. Ad hunc ergo tantum eruditorem, fratres mei, in omni deliberatione curramus: hunc tam strenuum adjutorem in omni operatione invocemus: [Col.0056B] huic tam fido propugnatori in omni colluctatione committamus animas nostras: qui ad hoc ipsum venit in mundum, ut habitans in hominibus, cum hominibus, pro hominibus, et tenebras nostras illuminaret, et labores levaret, et pericula propulsaret.
This Webpage was created for a workshop held at Saint Andrew's Abbey, Valyermo, California in 1990